monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 6, Prologus <<<     >>> II

Caput I SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nunc ergo quoniam deinceps, ut promissus ordo expetit, etiam hi refellendi et docendi sunt, qui non propter istam vitam, sed propter illam, quae post mortem futura est, deos gentium, quos Christiana religio destruit, colendos esse contendunt: placet a veridico oraculo sancti psalmi sumere exordium disputationis meae: "Beatus, cuius est Dominus Deus spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias mendaces."
2 Verum tamen in omnibus vanitatibus insaniisque mendacibus longe tolerabilius philosophi audiendi sunt, quibus displicuerunt istae opiniones erroresque populorum, qui populi constituerunt simulacra numinibus multaque de his, quos deos inmortales vocant, falsa atque indigna sive finxerunt sive ficta crediderunt et credita eorum cultui sacrorumque ritibus miscuerunt.
3 Cum his hominibus, qui, etsi non libere praedicando, saltem utcumque in disputationibus mussitando, talia se inprobare testati sunt, non usque adeo inconvenienter quaestio ista tractatur: utrum non unum Deum, qui fecit omnem spiritalem corporalemque creaturam, propter vitam, quae post mortem futura est, coli oporteat, sed multos deos, quos ab illo uno factos et sublimiter conlocatos quidam eorundem philosophorum ceteris excellentiores nobilioresque senserunt.
4 Ceterum quis ferat dici atque contendi deos illos, quorum in quarto libro quosdam commemoravi, quibus rerum exiguarum singulis singula distribuuntur officia, vitam aeternam cuique praestare? An vero peritissimi illi et acutissimi viri, qui se pro magno beneficio conscripta docuisse gloriantur, ut sciretur quare cuique deo supplicandum esset, quid a quoque esset petendum, ne absurditate turpissima, qualis ioculariter in mimo fieri solet, peteretur a Libero aqua, a Lymphis vinum, auctores erunt cuipiam hominum diis inmortalibus supplicanti, ut, cum a Lymphis petierit vinum eique responderint: Nos aquam habemus, hoc a Libero pete, possit recte dicere: Si vinum non habetis, saltem date mihi vitam aeternam?
5 Quid hac absurditate monstrosius? Nonne illae cachinnantes (solent enim esse ad risum faciles), si non adfectent fallere ut daemones, supplici respondebunt: O homo, putasne in potestate nos habere vitam, quas audis non habere vel vitem?
6 Inpudentissimae igitur stultitiae est vitam aeternam a talibus diis petere vel sperare, qui vitae huius aerumnosissimae atque brevissimae et si qua ad eam pertinent, adminiculandam atque fulciendam ita singulas particulas tueri asseruntur, ut, si id, quod sub alterius tutela ac potestate est, petatur ab altero, tam sit inconveniens et absurdum, ut mimicae scurrilitati videatur esse simillimum.
7 Quod cum fit ab scientibus mimis, digne ridentur in theatro; cum vero a nescientibus stultis, dignius inridentur in mundo. Cui ergo deo vel deae propter quid supplicaretur, quantum ad illos deos adtinet quos instituerunt civitates, a doctis sollerter inventum memoriaeque mandatum est; quid a Libero, verbi gratia, quid a Lymphis, quid a Vulcano ac sic a ceteris, quos partim commemoravi in quarto libro, partim praetereundos putavi.
8 Porro si a Cerere vinum a Libero panem, a Vulcano aquam a Lymphis ignem petere erroris est: quanto maioris deliramenti esse intellegi debet, si cuiquam istorum pro vita supplicetur aeterna!
Quam ob rem si, cum de regno terreno quaereremus, quosnam illud deos vel deas hominibus credendum esset posse conferre, discussis omnibus longe alienum a veritate monstratum est a quoquam istorum multorum numinum atque falsorum saltem regna terrena existimare constitui: nonne insanissimae impietatis est, si aeterna vita, quae terrenis omnibus regnis sine ulla dubitatione vel comparatione praeferenda est, ab istorum quoquam dari cuiquam posse credatur?
9 Neque enim propterea dii tales vel terrenum regnum dare non posse visi sunt, quia illi magni et excelsi sunt, hoc quiddam parvum et abiectum, quod non dignarentur in tanta sublimitate curare; sed quantumlibet consideratione fragilitatis humanae caducos apices terreni regni merito quisque contemnat, illi dii tales apparuerunt, ut indignissimi viderentur, quibus danda atque servanda deberent vel ista committi.
10 Ac per hoc, si (ut superiora proximis duobus libris pertractata docuerunt) nullus deus ex illa turba vel quasi plebeiorum vel quasi procerum deorum idoneus est regna mortalia mortalibus dare, quanto minus potest inmortales ex mortalibus facere!
11 Huc accedit, quia, si iam cum illis agimus, qui non propter istam, sed propter vitam quae post mortem futura est existimant colendos deos, iam nec propter illa saltem, quae deorum talium potestati tamquam dispertita et propria non ratione veritatis, sed vanitatis opinione tribuuntur, omnino colendi sunt, sicut credunt hi, qui cultum eorum vitae huius mortalis utilitatibus necessarium esse contendunt; contra quos iam quinque praecedentibus voluminibus satis, quantum potui, disputavi.
12 Quae cum ita sint, si eorum, qui colerent deam Iuventatem, aetas ipsa floreret insignius, contemptores autem eius vel intra annos occumberent iuventutis, vel in ea tamquam senili torpore frigescerent; si malas cultorum suorum speciosius et festivius Fortuna barbata vestiret, a quibus autem sperneretur, glabros aut male barbatos videremus: etiam sic rectissime diceremus huc usque istas deas singulas posse, suis officiis quodam modo limitatas, ac per hoc nec a Iuventate oportere peti vitam aeternam, quae non daret barbam, nec a Fortuna barbata boni aliquid post hanc vitam esse sperandum, cuius in hac vita potestas nulla esset, ut eandem saltem aetatem, quae barba induitur, ipsa praestaret.
13 Nunc vero cum earum cultus nec propter ista ipsa, quae putant eis subdita, sit necessarius, quia et multi colentes Iuventatem deam minime in illa aetate viguerunt, et multi non eam colentes gaudent robore iuventutis, itemque multi Fortunae barbatae supplices ad nullam vel deformem barbam pervenire potuerunt, et si qui eam pro barba impetranda venerantur, a barbatis eius contemptoribus inridentur: itane desipit cor humanum, ut, quorum deorum cultum propter ista ipsa temporalia et cito praetereuntia munera, quibus singulis singuli praeesse perhibentur, inanem ludibriosumque cognoscit, propter vitam aeternam credat esse fructuosum?
14 Hanc dare illos posse nec hi dicere ausi sunt, qui eis, ut ab insipientibus populis colerentur, ista opera temporalia, quoniam nimis multos putarunt, ne quisquam eorum sederet otiosus, minutatim divisa tribuerunt.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 6, Prologus <<<     >>> II
monumenta.ch > Augustinus > 1